- CLODIA Lex
- CLODIA Lexa P. Clodio Tribuno Pleb. lata, L. Calpurniô Pisone Caesoninô Consulib. an. Urb. Cond. 695. voluit: Ne quis per eos dies, quibus cum populo agi liceret, de caelo servaret: Ut omnibus fastis legem ferre liceret, Dio. l. 38. Quare Cicero toties queritur Clodium propugnacula et muros tranquillitatis atque otii evertisse, Cicer. pro Sestio, in Pisonem, alibi. Alia eôdem annô, eôdemque auctore lata est, Ne quem Censores in legendo praeterirent. neque quâ ignomintâ afficerent, nisi qui apud eos accusatus et utriusque Censoris sententiâ damnatus esset. Quâ lege Censoriae potestatis ius, quod 400. ann. in Republ. viguerat, imminutum est. Vide Cicer. in Pisonem, pro Milon. pro Sextio etc. Alia ab eodem voluit, Ut libera et soluta in ferendis legibus Tribunorum Pleb. potestas esset, neque intercessione impediretur, Cicer. pro Sestio. Alia, cuius idem eôdem annô Auctor, Ut Gabinio Syria, Babylon, Persae, Pisoni Macedonia, Achaia, Thessalia, Graecia omnisque Boeotia, Proconsulari imperio mandaretur: iisque cum exercitu in eas provincias ituris pecunia ex aerario attribueretur, Cicer. pro Domo et in Sextiana. Tulit idem, Ut Cyprus Insula in provinciae formam redigeretur, etc. Vide Velleium, l. 2. c. 45. Plut. in Catone, Cicer. iterum pro Domo sua, pro Sextio, de provinciis Consul. etc. Alia, Ut de iis, qui cives Romanos sine iudicio populi, indictâque causâ necassent, quaestio haberetur; ab eodem lata, ob Ciceronem et alios, a quibus necati erant Catilinarii. Vide Dionem, l. 38. Cicer. l. 3. ad Atticum, Velleium, loc. cit. Alia tandem ab eodem fancita, an. Urb. Cond. itidem 695. fuit, Ut collegia, i. e. Conventus artificum a Numa instituti et magna ex parte, partim legibus, partim Senatusconsidtis sublati restituerentur multique alii constituerentur. Cicer. pro Sextio, in Pisonem, pro Domo. Dio, l. 38. etc. Fuit et Clodia, seu Claudia lex, Ut victoriatus nummus, qui ex Illyrico advectus mercis locô babebatur, Romae percuteretur, et eâdem victoriae notâ obsignaretur, Plin. l. 33. c. 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.